| Inter quae refert ad patres de poena feminarum | 12.53.1 |
| quae servis coniungerentur; statuiturque ut ignaro domino | |
| ad id prolapsae in servitute, sin consensisset, pro libertis | |
| haberentur. Pallanti, quem repertorem eius relationis | |
| ediderat Caesar, praetoria insignia et centies quinquagies | 5 |
| sestertium censuit consul designatus Barea Soranus. | |
| additum a Scipione Cornelio grates publice agendas, quod | |
| regibus Arcadiae ortus veterrimam nobilitatem usui publico | |
| postponeret seque inter ministros principis haberi sineret. | |
| adseveravit Claudius contentum honore Pallantem intra | 10 |
| priorem paupertatem subsistere. et fixum est <aere> publico | |
| senatus consultum quo libertinus sestertii ter milies pos- | |
| sessor antiquae parsimoniae laudibus cumulabatur. |