| At non frater eius, cognomento Felix, pari modera- | 12.54.1 |
| tione agebat, iam pridem Iudaeae impositus et cuncta | |
| malefacta sibi impune ratus tanta potentia subnixo. sane | |
| praebuerant Iudaei speciem motus orta seditione, post- | |
| quam * * * cognita caede eius haud obtemperatum esset, | 5 |
| manebat metus ne quis principum eadem imperitaret. | |
| atque interim Felix intempestivis remediis delicta accende- | |
| bat, aemulo ad deterrima Ventidio <Cumano>, cui pars | |
| provinciae habebatur, ita divisis ut huic Galilaeorum natio, | |
| Felici Samaritae parerent, discordes olim et tum contemptu | 10 |
| regentium minus coercitis odiis. igitur raptare inter se, | |
| immittere latronum globos, componere insidias et aliquando | |
| proeliis congredi, spoliaque et praedas ad procuratores | |
| referre. hique primo laetari, mox gliscente pernicie cum | |
| arma militum interiecissent, caesi milites; arsissetque bello | 15 |
| provincia, ni Quadratus Syriae rector subvenisset. nec diu | |
| adversus Iudaeos, qui in necem militum proruperant, | |
| dubitatum quin capite poenas luerent: Cumanus et Felix | |
| cunctationem adferebant, quia Claudius causis rebellionis | |
| auditis ius statuendi etiam de procuratoribus dederat. sed | 20 |
| Quadratus Felicem inter iudices ostentavit, receptum in | |
| tribunal, quo studia accusantium deterrerentur; damna- | |
| tusque flagitiorum quae duo deliquerant Cumanus, et quies | |
| provinciae reddita. |