| Nec multo post agrestium Cilicum nationes, quibus | 12.55.1 |
| Clitarum cognomentum, saepe et alias commotae, tunc | |
| Troxobore duce montis asperos castris cepere atque inde | |
| decursu in litora aut urbes vim cultoribus et oppidanis ac | |
| plerumque in mercatores et navicularios audebant. obses- | 5 |
| saque civitas Anemuriensis, et missi e Syria in subsidium | |
| equites cum praefecto Curtio Severo turbantur, quod duri | |
| circum loci peditibusque ad pugnam idonei equestre proe- | |
| lium haud patiebantur. dein rex eius orae Antiochus | |
| blandimentis adversum plebem, fraude in ducem cum | 10 |
| barbarorum copias dissociasset, Troxobore paucisque | |
| primoribus interfectis ceteros clementia composuit. |