| At Claudius saevissima quaeque promere adigebatur | 12.59.1 |
| eiusdem Agrippinae artibus, quae Statilium Taurum opibus | |
| inlustrem hortis eius inhians pervertit accusante Tarquitio | |
| Prisco. legatus is Tauri Africam imperio proconsulari | |
| regentis, postquam revenerant, pauca repetundarum crimina, | 5 |
| ceterum magicas superstitiones obiectabat. nec ille diutius | |
| falsum accusatorem, indignas sordis perpessus vim vitae | |
| suae attulit ante sententiam senatus. Tarquitius tamen | |
| curia exactus est; quod patres odio delatoris contra ambitum | |
| Agrippinae pervicere. | 10 |