| Eodem anno saepius audita vox principis, parem | 12.60.1 |
| vim rerum habendam a procuratoribus suis iudicatarum | |
| ac si ipse statuisset. ac ne fortuito prolapsus videretur, | |
| senatus quoque consulto cautum plenius quam antea et | |
| uberius. nam divus Augustus apud equestris qui Aegypto | 5 |
| praesiderent lege agi decretaque eorum proinde haberi | |
| iusserat ac si magistratus Romani constituissent; mox alias | |
| per provincias et in urbe pleraque concessa sunt quae olim | |
| a praetoribus noscebantur: Claudius omne ius tradidit, de | |
| quo toties seditione aut armis certatum, cum Semproniis | 10 |
| rogationibus equester ordo in possessione iudiciorum loca- | |
| retur, aut rursum Serviliae leges senatui iudicia redderent, | |
| Mariusque et Sulla olim de eo vel praecipue bellarent. | |
| sed tunc ordinum diversa studia, et quae vicerant publice | |
| valebant. C. Oppius et Cornelius Balbus primi Caesaris | 15 |
| opibus potuere condiciones pacis et arbitria belli tractare. | |
| Matios posthac et Vedios et cetera equitum Romanorum | |
| praevalida nomina referre nihil attinuerit, cum Claudius | |
| libertos quos rei familiari praefecerat sibique et legibus | |
| adaequaverit. | 20 |