| Rettulit dein de immunitate Cois tribuenda multaque | 12.61.1 |
| super antiquitate eorum memoravit: Argivos vel Coeum | |
| Latonae parentem vetustissimos insulae cultores; mox | |
| adventu Aesculapii artem medendi inlatam maximeque | |
| inter posteros eius celebrem fuisse, nomina singulorum | 5 |
| referens et quibus quisque aetatibus viguissent. quin etiam | |
| dixit Xenophontem, cuius scientia ipse uteretur, eadem | |
| familia ortum, precibusque eius dandum ut omni tributo | |
| vacui in posterum Coi sacram et tantum dei ministram | |
| insulam colerent. neque dubium habetur multa eorundem | 10 |
| in populum Romanum merita sociasque victorias potuisse | |
| tradi: set Claudius facilitate solita quod uni concesserat | |
| nullis extrinsecus adiumentis velavit. |