| At Byzantii data dicendi copia, cum magnitudinem | 12.62.1 |
| onerum apud senatum deprecarentur, cuncta repetivere. | |
| orsi a foedere, quod nobiscum icerant, qua tempestate | |
| bellavimus adversus regem Macedonum, cui ut degeneri | |
| Pseudophilippi vocabulum impositum, missas posthac | 5 |
| copias in Antiochum Persen Aristonicum et piratico | |
| bello adiutum Antonium memorabant, quaeque Sullae aut | |
| Lucullo aut Pompeio obtulissent, mox recentia in Caesares | |
| merita, quando ea loca insiderent quae transmeantibus | |
| terra marique ducibus exercitibusque, simul vehendo | 10 |
| commeatu opportuna forent. |