| Namque artissimo inter Europam Asiamque divortio | 12.63.1 |
| Byzantium in extrema Europa posuere Graeci, quibus | |
| Pythium Apollinem consulentibus, ubi conderent urbem, | |
| redditum oraculum est, quaererent sedem caecorum terris | |
| adversam. ea ambage Chalcedonii monstrabantur, quod | 5 |
| priores illuc advecti, praevisa locorum utilitate, peiora | |
| legissent. quippe Byzantium fertili solo, fecundo mari, quia | |
| vis piscium immensa Pontum erumpens et obliquis subter | |
| undas saxis exterrita omisso alterius litoris flexu hos ad | |
| portus defertur. unde primo quaestuosi et opulenti; post | 10 |
| magnitudine onerum urgente finem aut modum orabant, | |
| adnitente principe, qui Thraecio Bosporanoque bello recens | |
| fessos iuvandosque rettulit. ita tributa in quinquennium | |
| remissa. |