| M. Asinio M'. Acilio consulibus mutationem rerum | 12.64.1 |
| in deterius portendi cognitum est crebris prodigiis. signa | |
| ac tentoria militum igne caelesti arsere; fastigio Capitolii | |
| examen apium insedit; biformis hominum partus et suis | |
| fetum editum cui accipitrum ungues inessent. numeraba- | 5 |
| tur inter ostenta deminutus omnium magistratuum numerus, | |
| quaestore, aedili, tribuno ac praetore et consule paucos | |
| intra mensis defunctis. sed in praecipuo pavore Agrippina, | |
| vocem Claudii, quam temulentus iecerat, fatale sibi ut | |
| coniugum flagitia ferret, dein puniret, metuens, agere et | 10 |
| celerare statuit, perdita prius Domitia Lepida muliebribus | |
| causis, quia Lepida minore Antonia genita, avunculo | |
| Augusto, Agrippinae sobrina prior ac Gnaei mariti eius | |
| soror, parem sibi claritudinem credebat. nec forma aetas | |
| opes multum distabant; et utraque impudica, infamis, | 15 |
| violenta, haud minus vitiis aemulabantur quam si qua | |
| ex fortuna prospera acceperant. enimvero certamen acerri- | |
| mum, amita potius an mater apud Neronem praevaleret: | |
| nam Lepida blandimentis ac largitionibus iuvenilem animum | |
| devinciebat, truci contra ac minaci Agrippina, quae filio | 20 |
| dare imperium, tolerare imperitantem nequibat. |