| Ceterum obiecta sunt quod coniugem principis devo- | 12.65.1 |
| tionibus petivisset quodque parum coercitis per Calabriam | |
| servorum agminibus pacem Italiae turbaret. ob haec mors | |
| indicta, multum adversante Narcisso, qui Agrippinam magis | |
| magisque suspectans prompsisse inter proximos ferebatur | 5 |
| certam sibi perniciem, seu Britannicus rerum seu Nero | |
| poteretur; verum ita de se meritum Caesarem, ut vitam | |
| usui eius impenderet. convictam Messalinam et Silium; | |
| pares iterum accusandi causas esse, si Nero imperitaret; | |
| Britannico successore nullum principi metum: at novercae | 10 |
| insidiis domum omnem convelli, maiore flagitio quam si | |
| impudicitiam prioris coniugis reticuisset. quamquam ne | |
| impudicitiam quidem nunc abesse Pallante adultero, ne | |
| quis ambigat decus pudorem corpus, cuncta regno viliora | |
| habere. haec atque talia dictitans amplecti Britannicum, | 15 |
| robur aetatis quam maturrimum precari, modo ad deos, | |
| modo ad ipsum tendere manus, adolesceret, patris inimicos | |
| depelleret, matris etiam interfectores ulcisceretur. |