| In tanta mole curarum valetudine adversa corripitur, | 12.66.1 |
| refovendisque viribus mollitia caeli et salubritate aquarum | |
| Sinuessam pergit. tum Agrippina, sceleris olim certa et | |
| oblatae occasionis propera nec ministrorum egens, de | |
| genere veneni consultavit, ne repentino et praecipiti facinus | 5 |
| proderetur; si lentum et tabidum delegisset, ne admotus | |
| supremis Claudius et dolo intellecto ad amorem filii | |
| rediret. exquisitum aliquid placebat, quod turbaret mentem | |
| et mortem differret. deligitur artifex talium vocabulo | |
| Locusta, nuper veneficii damnata et diu inter instrumenta | 10 |
| regni habita. eius mulieris ingenio paratum virus, cuius | |
| minister e spadonibus fuit Halotus, inferre epulas et | |
| explorare gustu solitus. |