| Vocabatur interim senatus votaque pro incolumitate | 12.68.1 |
| principis consules et sacerdotes nuncupabant, cum iam | |
| exanimis vestibus et fomentis obtegeretur, dum quae res | |
| forent firmando Neronis imperio componuntur. iam | |
| primum Agrippina, velut dolore victa et solacia conquirens, | 5 |
| tenere amplexu Britannicum, veram paterni oris effigiem | |
| appellare ac variis artibus demorari ne cubiculo egrederetur. | |
| Antoniam quoque et Octaviam sorores eius attinuit, et | |
| cunctos aditus custodiis clauserat, crebroque vulgabat ire | |
| in melius valetudinem principis, quo miles bona in spe | 10 |
| ageret tempusque prosperum ex monitis Chaldaeorum ad- | |
| ventaret. |