| Tunc medio diei tertium ante Idus Octobris, foribus | 12.69.1 |
| palatii repente diductis, comitante Burro Nero egreditur | |
| ad cohortem, quae more militiae excubiis adest. ibi mo- | |
| nente praefecto faustis vocibus exceptus inditur lecticae. | |
| dubitavisse quosdam ferunt, respectantis rogitantisque ubi | 5 |
| Britannicus esset: mox nullo in diversum auctore quae | |
| offerebantur secuti sunt. inlatusque castris Nero et con- | |
| gruentia tempori praefatus, promisso donativo ad exemplum | |
| paternae largitionis, imperator consalutatur. sententiam | |
| militum secuta patrum consulta, nec dubitatum est apud | 10 |
| provincias. caelestesque honores Claudio decernuntur et | |
| funeris sollemne perinde ac divo Augusto celebratur, | |
| aemulante Agrippina proaviae Liviae magnificentiam. | |
| testamentum tamen haud recitatum, ne antepositus filio | |
| privignus iniuria et invidia animos vulgi turbaret. | 15 |