| LIBER XIII | |
| Prima novo principatu mors Iunii Silani proconsulis | 13.1.1 |
| Asiae ignaro Nerone per dolum Agrippinae paratur, non | |
| quia ingenii violentia exitium inritaverat, segnis et domina- | |
| tionibus aliis fastiditus, adeo ut G. Caesar pecudem auream | |
| eum appellare solitus sit: verum Agrippina fratri eius | 5 |
| L. Silano necem molita ultorem metuebat, crebra vulgi | |
| fama anteponendum esse vixdum pueritiam egresso Neroni | |
| et imperium per scelus adepto virum aetate composita, | |
| insontem, nobilem et, quod tunc spectaretur, e Caesarum | |
| posteris: quippe et Silanus divi Augusti abnepos erat. | 10 |
| haec causa necis. ministri fuere P. Celer eques Romanus | |
| et Helius libertus, rei familiari principis in Asia impositi. | |
| ab his proconsuli venenum inter epulas datum est apertius | |
| quam ut fallerent. nec minus properato Narcissus Claudii | |
| libertus, de cuius iurgiis adversus Agrippinam rettuli, aspera | 15 |
| custodia et necessitate extrema ad mortem agitur, invito | |
| principe, cuius abditis adhuc vitiis per avaritiam ac prodi | |
| gentiam mire congruebat. |