| Die funeris laudationem eius princeps exorsus est, | 13.3.1 |
| dum antiquitatem generis, consulatus ac triumphos maiorum | |
| enumerabat, intentus ipse et ceteri; liberalium quoque | |
| artium commemoratio et nihil regente eo triste rei publicae | |
| ab externis accidisse pronis animis audita: postquam ad | 5 |
| providentiam sapientiamque flexit, nemo risui temperare, | |
| quamquam oratio a Seneca composita multum cultus prae- | |
| ferret, ut fuit illi viro ingenium amoenum et temporis | |
| eius auribus accommodatum. adnotabant seniores, quibus | |
| otiosum est vetera et praesentia contendere, primum ex iis | 10 |
| qui rerum potiti essent Neronem alienae facundiae eguisse. | |
| nam dictator Caesar summis oratoribus aemulus; et | |
| Augusto prompta ac profluens, quae deceret principem, | |
| eloquentia fuit. Tiberius artem quoque callebat qua verba | |
| expenderet, tum validus sensibus aut consulto ambiguus. | 15 |
| etiam G. Caesaris turbata mens vim dicendi non corrupit. | |
| nec in Claudio, quoties meditata dissereret, elegantiam | |
| requireres. Nero puerilibus statim annis vividum animum | |
| in alia detorsit: caelare, pingere, cantus aut regimen | |
| equorum exercere; et aliquando carminibus pangendis | 20 |
| inesse sibi elementa doctrinae ostendebat. |