| Nec defuit fides, multaque arbitrio senatus constituta | 13.5.1 |
| sunt: ne quis ad causam orandam mercede aut donis | |
| emeretur, ne designatis quaestoribus edendi gladiatores | |
| necessitas esset. quod quidem adversante Agrippina, tam- | |
| quam acta Claudii subverterentur, obtinuere patres, qui | 5 |
| in Palatium ob id vocabantur ut adstaret additis a tergo | |
| foribus velo discreta, quod visum arceret, auditus non | |
| adimeret. quin et legatis Armeniorum causam gentis apud | |
| Neronem orantibus escendere suggestum imperatoris et | |
| praesidere simul parabat, nisi ceteris pavore defixis Seneca | 10 |
| admonuisset venienti matri occurreret. ita specie pietatis | |
| obviam itum dedecori. |