| Sed apud senatum omnia in maius celebrata sunt | 13.8.1 |
| sententiis eorum qui supplicationes et diebus supplicationum | |
| vestem principi triumphalem, utque ovans urbem iniret, | |
| effigiemque eius pari magnitudine ac Martis Vltoris eodem | |
| in templo censuere, praeter suetam adulationem laeti quod | 5 |
| Domitium Corbulonem retinendae Armeniae praeposuerat | |
| videbaturque locus virtutibus patefactus. copiae Orientis ita | |
| dividuntur, ut pars auxiliarium cum duabus legionibus apud | |
| provinciam Syriam et legatum eius Quadratum Vmmidium | |
| remaneret, par civium sociorumque numerus Corbuloni esset | 10 |
| additis cohortibus alisque quae <in> Cappadocia hiemabant. | |
| socii reges prout bello conduceret parere iussi: sed studia | |
| eorum in Corbulonem promptiora erant. qui ut <instaret> | |
| famae, quae in novis coeptis validissima est, itinere propere | |
| confecto apud Aegeas civitatem Ciliciae obvium Quadratum | 15 |
| habuit, illuc progressum, ne, si ad accipiendas copias Syriam | |
| intravisset Corbulo, omnium ora in se verteret, corpore | |
| ingens, verbis magnificis et super experientiam sapientiam- | |
| que etiam specie inanium validus. |