| Ceterum uterque ad Vologesen regem nuntiis mone- | 13.9.1 |
| bant, pacem quam bellum mallet datisque obsidibus solitam | |
| prioribus reverentiam in populum Romanum continuaret. | |
| et Vologeses, quo bellum ex commodo pararet, an ut | |
| aemulationis suspectos per nomen obsidum amoveret, tradit | 5 |
| nobilissimos ex familia Arsacidarum. accepitque eos cen- | |
| turio Insteius ab Vmmidio missus, forte prior ea de causa | |
| adito rege. quod postquam Corbuloni cognitum est, ire | |
| praefectum cohortis Arrium Varum et reciperare obsides | |
| iubet. hinc ortum inter praefectum et centurionem iurgium | 10 |
| ne diutius externis spectaculo esset, arbitrium rei obsidibus | |
| legatisque, qui eos ducebant, permissum. atque illi re- | |
| centem gloria et inclinatione quadam etiam hostium Corbu- | |
| lonem praetulere. unde discordia inter duces, querente | |
| Vmmidio praerepta quae suis consiliis patravisset, testante | 15 |
| contra Corbulone non prius conversum regem ad offerendos | |
| obsides quam ipse dux bello delectus spes eius ad metum | |
| mutaret. Nero quo componeret diversos sic evulgari iussit: | |
| ob res a Quadrato et Corbulone prospere gestas laurum | |
| fascibus imperatoriis addi. quae in alios consules egressa | 20 |
| coniunxi. |