| Nec defuere qui in deterius referrent. et Nero in- | 13.14.1 |
| fensus iis quibus superbia muliebris innitebatur, demovet | |
| Pallantem cura rerum quis a Claudio impositus velut arbi- | |
| trium regni agebat; ferebaturque degrediente eo magna pro- | |
| sequentium multitudine non absurde dixisse, ire Pallantem | 5 |
| ut eiuraret. sane pepigerat Pallas ne cuius facti in prae- | |
| teritum interrogaretur paresque rationes cum re publica | |
| haberet. praeceps posthac Agrippina ruere ad terrorem et | |
| minas, neque principis auribus abstinere quo minus testa- | |
| retur adultum iam esse Britannicum, veram dignamque | 10 |
| stirpem suscipiendo patris imperio quod insitus et adoptivus | |
| per iniurias matris exerceret. non abnuere se quin cuncta | |
| infelicis domus mala patefierent, suae in primis nuptiae, | |
| suum veneficium: id solum diis et sibi provisum quod | |
| viveret privignus. ituram cum illo in castra; audiretur | 15 |
| hinc Germanici filia, inde debilis rursus Burrus et exul | |
| Seneca, trunca scilicet manu et professoria lingua generis | |
| humani regimen expostulantes. simul intendere manus, | |
| adgerere probra, consecratum Claudium, infernos Silanorum | |
| manis invocare et tot inrita facinora. | 20 |