| Turbatus his Nero et propinquo die quo quartum | 13.15.1 |
| decimum aetatis annum Britannicus explebat, volutare | |
| secum modo matris violentiam, modo ipsius indolem, levi | |
| quidem experimento nuper cognitam, quo tamen favorem | |
| late quaesivisset. festis Saturno diebus inter alia aequalium | 5 |
| ludicra regnum lusu sortientium evenerat ea sors Neroni. | |
| igitur ceteris diversa nec ruborem adlatura: ubi Britannico | |
| iussit exsurgeret progressusque in medium cantum aliquem | |
| inciperet, inrisum ex eo sperans pueri sobrios quoque con- | |
| victus, nedum temulentos ignorantis, ille constanter exorsus | 10 |
| est carmen, quo evolutum eum sede patria rebusque summis | |
| significabatur. unde orta miseratio manifestior, quia dissi- | |
| mulationem nox et lascivia exemerat. Nero intellecta in- | |
| vidia odium intendit; urgentibusque Agrippinae minis, | |
| quia nullum crimen neque iubere caedem fratris palam | 15 |
| audebat, occulta molitur pararique venenum iubet, ministro | |
| Pollione Iulio praetoriae cohortis tribuno, cuius cura attine- | |
| batur damnata veneficii nomine Locusta, multa scelerum | |
| fama. nam ut proximus quisque Britannico neque fas | |
| neque fidem pensi haberet olim provisum erat. primum | 20 |
| venenum ab ipsis educatoribus accepit tramisitque exoluta | |
| alvo parum validum, sive temperamentum inerat ne statim | |
| saeviret. sed Nero lenti sceleris impatiens minitari tribuno, | |
| iubere supplicium veneficae, quod, dum rumorem respi- | |
| ciunt, dum parant defensiones, securitatem morarentur. | 25 |
| promittentibus dein tam praecipitem necem quam si ferro | |
| urgeretur, cubiculum Caesaris iuxta decoquitur virus co- | |
| gnitis antea venenis rapidum. |