| Nihil rerum mortalium tam instabile ac fluxum est | 13.19.1 |
| quam fama potentiae non sua vi nixae. statim relictum | |
| Agrippinae limen: nemo solari, nemo adire praeter paucas | |
| feminas, amore an odio incertas. ex quibus erat Iunia | |
| Silana, quam matrimonio C. Sili a Messalina depulsam | 5 |
| supra rettuli, insignis genere forma lascivia, et Agrippinae | |
| diu percara, mox occultis inter eas offensionibus, quia | |
| Sextium Africanum nobilem iuvenem a nuptiis Silanae | |
| deterruerat Agrippina, impudicam et vergentem annis dicti- | |
| tans, non ut Africanum sibi seponeret, sed ne opibus et | 10 |
| orbitate Silanae maritus poteretur. illa spe ultionis oblata | |
| parat accusatores ex clientibus suis, Iturium et Calvisium, | |
| non vetera et saepius iam audita deferens, quod Britannici | |
| mortem lugeret aut Octaviae iniurias evulgaret, sed destina- | |
| visse eam Rubellium Plautum, per maternam originem pari | 15 |
| ac Nero gradu a divo Augusto, ad res novas extollere con- | |
| iugioque eius et imperio rem publicam rursus invadere. | |
| haec Iturius et Calvisius Atimeto, Domitiae Neronis amitae | |
| liberto, aperiunt—qui laetus oblatis (quippe inter Agrippinam | |
| et Domitiam infensa aemulatio exercebatur) Paridem histrio- | 20 |
| nem, libertum et ipsum Domitiae, impulit ire propere | |
| crimenque atrociter deferre. |