| Provecta nox erat et Neroni per vinolentiam trahe- | 13.20.1 |
| batur, cum ingreditur Paris, solitus alioquin id temporis | |
| luxus principis intendere, sed tunc compositus ad maesti- | |
| tiam, expositoque indicii ordine ita audientem exterret ut | |
| non tantum matrem Plautumque interficere, sed Burrum | 5 |
| etiam demovere praefectura destinaret tamquam Agrippinae | |
| gratia provectum et vicem reddentem. Fabius Rusticus | |
| auctor est scriptos esse ad Caecinam Tuscum codicillos, | |
| mandata ei praetoriarum cohortium cura, sed ope Senecae | |
| dignationem Burro retentam: Plinius et Cluvius nihil dubi- | 10 |
| tatum de fide praefecti referunt; sane Fabius inclinat ad | |
| laudes Senecae, cuius amicitia floruit. nos consensum | |
| auctorum secuturi, quae diversa prodiderint sub nominibus | |
| ipsorum trademus. Nero trepidus et interficiendae matris | |
| avidus non prius differri potuit quam Burrus necem eius | 15 |
| promitteret, si facinoris coargueretur: sed cuicumque, | |
| nedum parenti defensionem tribuendam; nec accusatores | |
| adesse, sed vocem unius ex inimica domo adferri: reputaret | |
| tenebras et vigilatam convivio noctem omniaque temeritati | |
| et inscitiae propiora. | 20 |