| Q. Volusio P. Scipione consulibus otium foris, foeda | 13.25.1 |
| domi lascivia, qua Nero itinera urbis et lupanaria et deverti- | |
| cula veste servili in dissimulationem sui compositus per- | |
| errabat, comitantibus qui raperent venditioni exposita et | |
| obviis vulnera inferrent, adversus ignaros adeo ut ipse | 5 |
| quoque exciperet ictus et ore praeferret. deinde ubi | |
| Caesarem esse qui grassaretur pernotuit augebanturque | |
| iniuriae adversus viros feminasque insignis, et quidam per- | |
| missa semel licentia sub nomine Neronis inulti propriis | |
| cum globis eadem exercebant, in modum captivitatis nox | 10 |
| agebatur; Iuliusque Montanus senatorii ordinis, sed qui | |
| nondum honorem capessisset, congressus forte per tenebras | |
| cum principe, quia vi attemptantem acriter reppulerat, | |
| deinde adgnitum oraverat, quasi exprobrasset, mori adactus | |
| est. Nero tamen metuentior in posterum milites sibi et | 15 |
| plerosque gladiatores circumdedit qui rixarum initia modica | |
| et quasi privata sinerent: si a laesis validius ageretur, arma | |
| inferebant. ludicram quoque licentiam et fautores histrio- | |
| num velut in proelia convertit impunitate et praemiis atque | |
| ipse occultus et plerumque coram prospectans, donec dis- | 20 |
| cordi populo et gravioris motus terrore non aliud remedium | |
| repertum est quam ut histriones Italia pellerentur milesque | |
| theatro rursum adsideret. |