| Per idem tempus actum in senatu de fraudibus liber- | 13.26.1 |
| torum efflagitatumque ut adversus male meritos revocandae | |
| libertatis ius patronis daretur. nec deerant qui censerent. | |
| sed consules relationem incipere non ausi ignaro principe, | |
| perscripsere tamen consensum senatus. †ille an auctor | 5 |
| constitutionis fieret, ut inter paucos et sententiae adversos, | |
| quibusdam coalitam libertate inreverentiam eo prorupisse | |
| frementibus vine an aequo cum patronis iure agerent, | |
| sententiam eorum consultarent ac verberibus manus ultro | |
| intenderent, impulere vel poenam suam dissuadentes.† | 10 |
| quid enim aliud laeso patrono concessum quam ut centesi- | |
| mum ultra lapidem in oram Campaniae libertum releget? | |
| ceteras actiones promiscas et pares esse: tribuendum | |
| aliquod telum quod sperni nequeat. nec grave manu | |
| missis per idem obsequium retinendi libertatem per quod | 15 |
| adsecuti sint: at criminum manifestos merito ad servitutem | |
| retrahi, ut metu coerceantur quos beneficia non muta- | |
| vissent. |