| Disserebatur contra: paucorum culpam ipsis exitio- | 13.27.1 |
| sam esse debere, nihil universorum iuri derogandum; | |
| quippe late fusum id corpus. hinc plerumque tribus | |
| decurias, ministeria magistratibus et sacerdotibus, cohortis | |
| etiam in urbe conscriptas; et plurimis equitum, plerisque | 5 |
| senatoribus non aliunde originem trahi: si separarentur | |
| libertini, manifestam fore penuriam ingenuorum. non | |
| frustra maiores, cum dignitatem ordinum dividerent, liber- | |
| tatem in communi posuisse. quin et manu mittendi duas | |
| species institutas ut relinqueretur paenitentiae aut novo | 10 |
| beneficio locus. quos vindicta patronus non liberaverit, | |
| velut vinclo servitutis attineri. dispiceret quisque merita | |
| tardeque concederet quod datum non adimeretur. haec | |
| sententia valuit, scripsitque Caesar senatui, privatim expen- | |
| derent causam libertorum, quoties a patronis arguerentur: | 15 |
| in commune nihil derogarent. nec multo post ereptus | |
| amitae libertus Paris quasi iure civili, non sine infamia | |
| principis cuius iussu perpetratum ingenuitatis iudicium erat. |