| Idem annus pluris reos habuit, quorum P. Celerem | 13.33.1 |
| accusante Asia, quia absolvere nequibat Caesar, traxit, | |
| senecta donec mortem obiret; nam Celer interfecto, ut | |
| memoravi, Silano pro consule magnitudine sceleris cetera | |
| flagitia obtegebat. Cossutianum Capitonem Cilices de- | 5 |
| tulerant maculosum foedumque et idem ius audaciae in | |
| provincia ratum quod in urbe exercuerat; sed pervicaci | |
| accusatione conflictatus postremo defensionem omisit ac | |
| lege repetundarum damnatus est. pro Eprio Marcello, | |
| a quo Lycii res repetebant, eo usque ambitus praevaluit | 10 |
| ut quidam accusatorum eius exilio multarentur, tamquam | |
| insonti periculum fecissent. |