| Nerone tertium consule simul iniit consulatum | 13.34.1 |
| Valerius Messala, cuius proavum, oratorem Corvinum, divo | |
| Augusto, abavo Neronis, collegam in eo magistratu fuisse | |
| pauci iam senum meminerant. sed nobili familiae honor | |
| auctus est oblatis in singulos annos quingenis sestertiis | 5 |
| quibus Messala paupertatem innoxiam sustentaret. Aurelio | |
| quoque Cottae et Haterio Antonino annuam pecuniam | |
| statuit princeps, quamvis per luxum avitas opes dissi- | |
| passent. | |
| Eius anni principio mollibus adhuc initiis prolatatum | 10 |
| inter Parthos Romanosque de obtinenda Armenia bellum | |
| acriter sumitur, quia nec Vologeses sinebat fratrem Tiridaten | |
| dati a se regni expertem esse aut alienae id potentiae | |
| donum habere, et Corbulo dignum magnitudine populi | |
| Romani rebatur parta olim a Lucullo Pompeioque recipere. | 15 |
| ad hoc Armenii ambigua fide utraque arma invitabant, | |
| situ terrarum, similitudine morum Parthis propiores conu- | |
| biisque permixti ac libertate ignota illuc magis ad servitium | |
| inclinantes. |