| Sed Corbuloni plus molis adversus ignaviam militum | 13.35.1 |
| quam contra perfidiam hostium erat: quippe Syria trans- | |
| motae legiones, pace longa segnes, munia castrorum | |
| aegerrime tolerabant. satis constitit fuisse in eo exercitu | |
| veteranos qui non stationem, non vigilias inissent, vallum | 5 |
| fossamque quasi nova et mira viserent, sine galeis, sine | |
| loricis, nitidi et quaestuosi, militia per oppida expleta. | |
| igitur dimissis quibus senectus aut valetudo adversa erat | |
| supplementum petivit. et habiti per Galatiam Cappadociam- | |
| que dilectus, adiectaque ex Germania legio cum equitibus | 10 |
| alariis et peditatu cohortium. retentusque omnis exercitus | |
| sub pellibus, quamvis hieme saeva adeo ut obducta glacie | |
| nisi effossa humus tentoriis locum non praeberet. ambusti | |
| multorum artus vi frigoris et quidam inter excubias exani- | |
| mati sunt. adnotatusque miles qui fascem lignorum gestabat | 15 |
| ita praeriguisse manus, ut oneri adhaerentes truncis brachiis | |
| deciderent. ipse cultu levi, capite intecto, in agmine, in | |
| laboribus frequens adesse, laudem strenuis, solacium invali- | |
| dis, exemplum omnibus ostendere. dehinc quia duritia | |
| caeli militiaeque multi abnuebant deserebantque, remedium | 20 |
| severitate quaesitum est. nec enim, ut in aliis exercitibus, | |
| primum alterumque delictum venia prosequebatur, sed qui | |
| signa reliquerat, statim capite poenas luebat. idque usu | |
| salubre et misericordia melius adparuit: quippe pauciores | |
| illa castra deseruere quam ea in quibus ignoscebatur. | 25 |