| Interim Corbulo legionibus intra castra habitis, donec | 13.36.1 |
| ver adolesceret, dispositisque per idoneos locos cohortibus | |
| auxiliariis, ne pugnam priores auderent praedicit: curam | |
| praesidiorum Paccio Orfito primi pili honore perfuncto | |
| mandat. is quamquam incautos barbaros et bene gerendae | 5 |
| rei casum offerri scripserat, tenere se munimentis et maiores | |
| copias opperiri iubetur. sed rupto imperio, postquam | |
| paucae e proximis castellis turmae advenerant pugnamque | |
| imperitia poscebant, congressus cum hoste funditur. et | |
| damno eius exterriti qui subsidium ferre debuerant sua | 10 |
| quisque in castra trepida fuga rediere. quod graviter | |
| Corbulo accepit increpitumque Paccium et praefectos mili- | |
| tesque tendere extra vallum iussit; inque ea contumelia | |
| detenti nec nisi precibus universi exercitus exoluti sunt. |