| At Tiridates super proprias clientelas ope Vologesi | 13.37.1 |
| fratris adiutus, non furtim iam sed palam bello infensare | |
| Armeniam, quosque fidos nobis rebatur, depopulari, et si | |
| copiae contra ducerentur, eludere hucque et illuc volitans | |
| plura fama quam pugna exterrere. igitur Corbulo quaesito | 5 |
| diu proelio frustra habitus et exemplo hostium circum- | |
| ferre bellum coactus, dispertit viris ut legati praefectique | |
| diversos locos pariter invaderent; simul regem Antiochum | |
| monet proximas sibi praefecturas petere. nam Pharasmanes | |
| interfecto filio Radamisto quasi proditore, quo fidem in nos | 10 |
| testaretur vetus adversus Armenios odium promptius exerce- | |
| bat. tuncque primum inlecti Moschi, gens ante alias socia | |
| Romanis, avia Armeniae incursavit. ita consilia Tiridati | |
| in contrarium vertebant, mittebatque oratores qui suo | |
| Parthorumque nomine expostularent cur datis nuper obsidi- | 15 |
| bus redintegrataque amicitia, quae novis quoque beneficiis | |
| locum aperiret, vetere Armeniae possessione depelleretur. | |
| ideo nondum ipsum Vologesen commotum, quia causa | |
| quam vi agere mallent: sin perstaretur in bello, non defore | |
| Arsacidis virtutem fortunamque saepius iam clade Romana | 20 |
| expertam. ad ea Corbulo, satis comperto Vologesen defe- | |
| ctione Hyrcaniae attineri, suadet Tiridati precibus Caesarem | |
| adgredi: posse illi regnum stabile et res incruentas contin- | |
| gere, si omissa spe longinqua et sera praesentem potiorem- | |
| que sequeretur. | 25 |