| Placitum dehinc, quia commeantibus in vicem nun- | 13.38.1 |
| tiis nihil in summam pacis proficiebatur, conloquio ipsorum | |
| tempus locumque destinari. mille equitum praesidium | |
| Tiridates adfore sibi dicebat: quantum Corbuloni cuiusque | |
| generis militum adsisteret, non statuere, dum positis loricis | 5 |
| et galeis in faciem pacis veniretur. cuicumque mortalium, | |
| nedum veteri et provido duci, barbarae astutiae patuissent: | |
| ideo artum inde numerum finiri et hinc maiorem offerri ut | |
| dolus pararetur; nam equiti sagittarum usu exercito si | |
| detecta corpora obicerentur, nihil profuturam multitudinem. | 10 |
| dissimulato tamen intellectu rectius de iis quae in publicum | |
| consulerentur totis exercitibus coram dissertaturos respondit; | |
| locumque delegit cuius pars altera colles erant clementer | |
| adsurgentes accipiendis peditum ordinibus, pars in plani- | |
| tiem porrigebatur ad explicandas equitum turmas. dieque | 15 |
| pacto prior Corbulo socias cohortis et auxilia regum pro | |
| cornibus, medio sextam legionem constituit, cui accita per | |
| noctem aliis ex castris tria milia tertianorum permiscuerat, | |
| una cum aquila, quasi eadem legio spectaretur. Tiridates | |
| vergente iam die procul adstitit, unde videri magis quam | 20 |
| audiri posset. ita sine congressu dux Romanus abscedere | |
| militem sua quemque in castra iubet. |