| Rex sive fraudem suspectans, quia plura simul in | 13.39.1 |
| loca ibatur, sive ut commeatus nostros Pontico mari et Tra- | |
| pezunte oppido adventantis interciperet, propere discedit. | |
| sed neque commeatibus vim facere potuit, quia per montis | |
| ducebantur praesidiis nostris insessos, et Corbulo, ne inritum | 5 |
| bellum traheretur utque Armenios ad sua defendenda cogeret, | |
| excindere parat castella, sibique quod validissimum in ea | |
| praefectura, cognomento Volandum, sumit; minora Corne- | |
| lio Flacco legato et Insteio Capitoni castrorum praefecto | |
| mandat. tum circumspectis munimentis et quae expu- | 10 |
| gnationi idonea provisis, hortatur milites ut hostem vagum | |
| neque paci aut proelio paratum, sed perfidiam et ignaviam | |
| fuga confitentem exuerent sedibus gloriaeque pariter et | |
| praedae consulerent. tum quadripertito exercitu hos in | |
| testudinem conglobatos subruendo vallo inducit, alios scalas | 15 |
| moenibus admovere, multos tormentis faces et hastas in- | |
| cutere iubet. libritoribus funditoribusque attributus locus, | |
| unde eminus glandes torquerent, ne qua pars subsidium | |
| laborantibus ferret pari undique motu. tantus inde ardor | |
| certantis exercitus fuit ut intra tertiam diei partem nudati | 20 |
| propugnatoribus muri, obices portarum subversi, capta | |
| escensu munimenta omnesque puberes trucidati sint, nullo | |
| milite amisso, paucis admodum vulneratis. et imbelle vulgus | |
| sub corona venundatum, reliqua praeda victoribus cessit. | |
| pari fortuna legatus ac praefectus usi sunt, tribusque una | 25 |
| die castellis expugnatis cetera terrore et alia sponte incola- | |
| rum in deditionem veniebant. unde orta fiducia caput | |
| gentis Artaxata adgrediendi. nec tamen proximo itinere | |
| ductae legiones, quae si amnem Araxen, qui moenia adluit, | |
| ponte transgrederentur, sub ictum dabantur: procul et | 30 |
| latioribus vadis transiere. |