| At Tiridates pudore et metu, ne, si concessisset | 13.40.1 |
| obsidioni, nihil opis in ipso videretur, si prohiberet, impeditis | |
| locis seque et equestris copias inligaret, statuit postremo | |
| ostendere aciem et dato die proelium incipere vel simula- | |
| tione fugae locum fraudi parare. igitur repente agmen | 5 |
| Romanum circumfundit, non ignaro duce nostro, qui viae | |
| pariter et pugnae composuerat exercitum. latere dextro | |
| tertia legio, sinistro sexta incedebat, mediis decimanorum | |
| delectis; recepta inter ordines impedimenta, et tergum | |
| mille equites tuebantur, quibus iusserat ut instantibus com- | 10 |
| minus resisterent, refugos non sequerentur. in cornibus | |
| pedes sagittarius et cetera manus equitum ibat, productiore | |
| cornu sinistro per ima collium, ut, si hostis intravisset, | |
| fronte simul et sinu exciperetur. adsultare ex diverso | |
| Tiridates, non usque ad ictum teli, sed tum minitans, tum | 15 |
| specie trepidantis, si laxare ordines et diversos consectari | |
| posset. ubi nihil temeritate solutum, nec amplius quam | |
| decurio equitum audentius progressus et sagittis confixus | |
| ceteros ad obsequium exemplo firmaverat, propinquis iam | |
| tenebris abscessit. | 20 |