| Et Corbulo castra in loco metatus, an expeditis le- | 13.41.1 |
| gionibus nocte Artaxata pergeret obsidioque circumdaret | |
| agitavit, concessisse illuc Tiridaten ratus. dein postquam | |
| exploratores attulere longinquum regis iter et Medi an | |
| Albani peterentur incertum, lucem opperitur, praemissaque | 5 |
| levis armatura quae muros interim ambiret oppugnationem- | |
| que eminus inciperet. sed oppidani portis sponte pate- | |
| factis se suaque Romanis permisere, quod salutem ipsis | |
| tulit: Artaxatis ignis immissus deletaque et solo aequata | |
| sunt, quia nec teneri <poterant> sine valido praesidio ob | 10 |
| magnitudinem moenium, nec id nobis virium erat quod | |
| firmando praesidio et capessendo bello divideretur, vel si | |
| integra et incustodita relinquerentur, nulla in eo utilitas | |
| aut gloria quod capta essent. adicitur miraculum velut | |
| numine oblatum: nam cuncta Artaxatis tenus sole inlustria | 15 |
| fuere; quod moenibus cingebatur ita repente atra nube | |
| coopertum fulgoribusque discretum est ut quasi infensan- | |
| tibus deis exitio tradi crederetur. ob haec consalutatus | |
| imperator Nero, et senatus consulto supplicationes habitae, | |
| statuaeque et arcus et continui consulatus principi, utque | 20 |
| inter festos referretur dies, quo patrata victoria, quo nun- | |
| tiata, quo relatum de ea esset, aliaque in eandem formam | |
| decernuntur, adeo modum egressa ut C. Cassius de ceteris | |
| honoribus adsensus, si pro benignitate fortunae dis grates | |
| agerentur, ne totum quidem annum supplicationibus suffi- | 25 |
| cere disseruerit, eoque oportere dividi sacros et negotiosos | |
| dies, quis divina colerent et humana non impedirent. |