| Variis deinde casibus iactatus et multorum odia | 13.42.1 |
| meritus reus haud tamen sine invidia Senecae damnatur. | |
| is fuit P. Suillius, imperitante Claudio terribilis ac venalis | |
| et mutatione temporum non quantum inimici cuperent de- | |
| missus quique se nocentem videri quam supplicem mallet. | 5 |
| eius opprimendi gratia repetitum credebatur senatus consul- | |
| tum poenaque Cinciae legis adversum eos qui pretio causas | |
| oravissent. nec Suillius questu aut exprobratione abstinebat, | |
| praeter ferociam animi extrema senecta liber et Senecam | |
| increpans infensum amicis Claudii, sub quo iustissimum | 10 |
| exilium pertulisset. simul studiis inertibus et iuvenum | |
| imperitiae suetum livere iis qui vividam et incorruptam | |
| eloquentiam tuendis civibus exercerent. se quaestorem | |
| Germanici, illum domus eius adulterum fuisse. an gravius | |
| aestimandum sponte litigatoris praemium honestae operae | 15 |
| adsequi quam corrumpere cubicula principum feminarum? | |
| qua sapientia, quibus philosophorum praeceptis intra quad- | |
| riennium regiae amicitiae ter milies sestertium paravisset? | |
| Romae testamenta et orbos velut indagine eius capi, Italiam | |
| et provincias immenso faenore hauriri: at sibi labore quae- | 20 |
| sitam et modicam pecuniam esse. crimen, periculum, omnia | |
| potius toleraturum, quam veterem ac domi partam digna- | |
| tionem subitae felicitati submitteret. |