| Nec deerant qui haec isdem verbis aut versa in | 13.43.1 |
| deterius Senecae deferrent. repertique accusatores direptos | |
| socios, cum Suillius provinciam Asiam regeret, ac publicae | |
| pecuniae peculatum detulerunt. mox, quia inquisitionem | |
| annuam impetraverant, brevius visum urbana crimina in- | 5 |
| cipi, quorum obvii testes erant. ii acerbitate accusationis | |
| Q. Pomponium ad necessitatem belli civilis detrusum, | |
| Iuliam Drusi filiam Sabinamque Poppaeam ad mortem | |
| actas et Valerium Asiaticum, Lusium Saturninum, Corne- | |
| lium Lupum circumventos; iam equitum Romanorum | 10 |
| agmina damnata omnemque Claudii saevitiam Suillio ob- | |
| iectabant. ille nihil ex his sponte susceptum, sed principi | |
| paruisse defendebat, donec eam orationem Caesar cohibuit, | |
| compertum sibi referens ex commentariis patris sui nullam | |
| cuiusquam accusationem ab eo coactam. tum iussa Messa- | 15 |
| linae praetendi et labare defensio: cur enim neminem | |
| alium delectum qui saevienti impudicae vocem praeberet? | |
| puniendos rerum atrocium ministros, ubi pretia scelerum | |
| adepti scelera ipsa aliis delegent. igitur adempta bonorum | |
| parte (nam filio et nepti pars concedebatur eximebanturque | 20 |
| etiam quae testamento matris aut aviae acceperant) in | |
| insulas Balearis pellitur, non in ipso discrimine, non post | |
| damnationem fractus animo; ferebaturque copiosa et molli | |
| vita secretum illud toleravisse. filium eius Nerullinum | |
| adgressis accusatoribus per invidiam patris et crimina | 25 |
| repetundarum intercessit princeps tamquam satis expleta | |
| ultione. |