Non minus insignis eo anno impudicitia magnorum
|
13.45.1
|
rei publicae malorum initium fecit. erat in civitate Sabina
|
|
Poppaea, T. Ollio patre genita, sed nomen avi materni
|
|
sumpserat, inlustri memoria Poppaei Sabini, consulari et
|
|
triumphali decore praefulgentis; nam Ollium honoribus
|
5
|
nondum functum amicitia Seiani pervertit. huic mulieri
|
|
cuncta alia fuere praeter honestum animum. quippe mater
|
|
eius, aetatis suae feminas pulchritudine supergressa, gloriam
|
|
pariter et formam dederat; opes claritudini generis sufficie-
|
|
bant. sermo comis nec absurdum ingenium: modestiam
|
10
|
praeferre et lascivia uti. rarus in publicum egressus, idque
|
|
velata parte oris, ne satiaret aspectum, vel quia sic decebat.
|
|
famae numquam pepercit, maritos et adulteros non di-
|
|
stinguens; neque adfectui suo aut alieno obnoxia, unde
|
|
utilitas ostenderetur, illuc libidinem transferebat. igitur
|
15
|
agentem eam in matrimonio Rufri Crispini equitis Romani,
|
|
ex quo filium genuerat, Otho pellexit iuventa ac luxu et
|
|
quia flagrantissimus in amicitia Neronis habebatur: nec
|
|
mora quin adulterio matrimonium iungeretur.
|
|