| Otho sive amore incautus laudare formam elegan- | 13.46.1 |
| tiamque uxoris apud principem, sive ut accenderet ac, si | |
| eadem femina potirentur, id quoque vinculum potentiam ei | |
| adiceret. saepe auditus est consurgens e convivio Caesaris, | |
| se quidem ire ad illam, sibi concessam dictitans nobilitatem | 5 |
| pulchritudinem, vota omnium et gaudia felicium. his atque | |
| talibus inritamentis non longa cunctatio interponitur, sed | |
| accepto aditu Poppaea primum per blandimenta et artes | |
| valescere, imparem cupidini se et forma Neronis captam | |
| simulans; mox acri iam principis amore ad superbiam | 10 |
| vertens, si ultra unam alteramque noctem attineretur, | |
| nuptam esse se dictitans nec posse matrimonium amittere, | |
| devinctam Othoni per genus vitae quod nemo adaequaret: | |
| illum animo et cultu magnificum; ibi se summa fortuna | |
| digna visere: at Neronem, paelice ancilla et adsuetudine | 15 |
| Actes devinctum, nihil e contubernio servili nisi abiectum | |
| et sordidum traxisse. deicitur familiaritate sueta, post con- | |
| gressu et comitatu Otho, et ad postremum, ne in urbe | |
| aemulatus ageret, provinciae Lusitaniae praeficitur; ubi | |
| usque ad civilia arma non ex priore infamia, sed integre | 20 |
| sancteque egit, procax otii et potestatis temperantior. |