| Hactenus Nero flagitiis et sceleribus velamenta | 13.47.1 |
| quaesivit. suspectabat maxime Cornelium Sullam, socors | |
| ingenium eius in contrarium trahens callidumque et simula- | |
| torem interpretando. quem metum Graptus ex libertis | |
| Caesaris, usu et senecta Tiberio abusque domum principum | 5 |
| edoctus, tali mendacio intendit. pons Mulvius in eo tem- | |
| pore celebris nocturnis inlecebris erat; ventitabatque illuc | |
| Nero quo solutius urbem extra lasciviret. igitur regredienti | |
| per viam Flaminiam compositas insidias fatoque evitatas, | |
| quoniam diverso itinere Sallustianos in hortos remeaverit, | 10 |
| auctoremque eius doli Sullam ementitur, quia forte redeunti- | |
| bus ministris principis quidam per iuvenilem licentiam, | |
| quae tunc passim exercebatur, inanem metum fecerant. | |
| neque servorum quisquam neque clientium Sullae adgnitus, | |
| maximeque despecta et nullius ausi capax natura eius a | 15 |
| crimine abhorrebat: proinde tamen quasi convictus esset | |
| cedere patria et Massiliensium moenibus coerceri iubetur. |