Hactenus Nero flagitiis et sceleribus velamenta
|
13.47.1
|
quaesivit. suspectabat maxime Cornelium Sullam, socors
|
|
ingenium eius in contrarium trahens callidumque et simula-
|
|
torem interpretando. quem metum Graptus ex libertis
|
|
Caesaris, usu et senecta Tiberio abusque domum principum
|
5
|
edoctus, tali mendacio intendit. pons Mulvius in eo tem-
|
|
pore celebris nocturnis inlecebris erat; ventitabatque illuc
|
|
Nero quo solutius urbem extra lasciviret. igitur regredienti
|
|
per viam Flaminiam compositas insidias fatoque evitatas,
|
|
quoniam diverso itinere Sallustianos in hortos remeaverit,
|
10
|
auctoremque eius doli Sullam ementitur, quia forte redeunti-
|
|
bus ministris principis quidam per iuvenilem licentiam,
|
|
quae tunc passim exercebatur, inanem metum fecerant.
|
|
neque servorum quisquam neque clientium Sullae adgnitus,
|
|
maximeque despecta et nullius ausi capax natura eius a
|
15
|
crimine abhorrebat: proinde tamen quasi convictus esset
|
|
cedere patria et Massiliensium moenibus coerceri iubetur.
|
|