| Eosdem agros Ampsivarii occupavere, validior gens | 13.55.1 |
| non modo sua copia, sed adiacentium populorum misera- | |
| tione, quia pulsi a Chaucis et sedis inopes tutum exilium | |
| orabant. aderatque iis clarus per illas gentis et nobis | |
| quoque fidus nomine Boiocalus, vinctum se rebellione | 5 |
| Cherusca iussu Arminii referens, mox Tiberio, Germanico | |
| ducibus stipendia meruisse, et quinquaginta annorum obse- | |
| quio id quoque adiungere quod gentem suam dicioni | |
| nostrae subiceret. quo tantam partem campi iacere in | |
| quam pecora et armenta militum aliquando transmit- | 10 |
| terentur? servarent sane receptus gregibus inter hominum | |
| famem, modo ne vastitatem et solitudinem mallent quam | |
| amicos populos. Chamavorum quondam ea arva, mox | |
| Tubantum et post Vsiporum fuisse. sicuti caelum deis, | |
| ita terras generi mortalium datas; quaeque vacuae eas | 15 |
| publicas esse. solem inde suspiciens et cetera sidera vocans | |
| quasi coram interrogabat vellentne contueri inane solum: | |
| potius mare superfunderent adversus terrarum ereptores. |