| Et commotus his Avitus: patienda meliorum im- | 13.56.1 |
| peria; id dis quos implorarent placitum, ut arbitrium penes | |
| Romanos maneret quid darent quid adimerent, neque | |
| alios iudices quam se ipsos paterentur. haec in publicum | |
| Ampsivariis respondit, ipsi Boiocalo ob memoriam amicitiae | 5 |
| daturum agros. quod ille ut proditionis pretium aspernatus | |
| addidit 'deesse nobis terra in vitam, in qua moriamur, non | |
| potest': atque ita infensis utrimque animis discessum. illi | |
| Bructeros, Tencteros, ulteriores etiam nationes socias bello | |
| vocabant: Avitus scripto ad Curtilium Manciam superioris | 10 |
| exercitus legatum, ut Rhenum transgressus arma a tergo | |
| ostenderet, ipse legiones in agrum Tencterum induxit, | |
| excidium minitans ni causam suam dissociarent. igitur | |
| absistentibus his pari metu exterriti Bructeri; et ceteris | |
| quoque aliena pericula deserentibus sola Ampsivariorum | 15 |
| gens retro ad Vsipos et Tubantes concessit. quorum terris | |
| exacti cum Chattos, dein Cheruscos petissent, errore longo | |
| hospites, egeni, hostes in alieno quod iuventutis erat cae- | |
| duntur, imbellis aetas in praedam divisa est. |