| Eadem aestate inter Hermunduros Chattosque cer- | 13.57.1 |
| tatum magno proelio, dum flumen gignendo sale fecundum | |
| et conterminum vi trahunt, super libidinem cuncta armis | |
| agendi religione insita, eos maxime locos propinquare caelo | |
| precesque mortalium a deis nusquam propius audiri. inde | 5 |
| indulgentia numinum illo in amne illisque silvis salem pro- | |
| venire, non ut alias apud gentis eluvie maris arescente unda, | |
| sed super ardentem arborum struem fusa ex contrariis inter | |
| se elementis, igne atque aquis, concretum. sed bellum | |
| Hermunduris prosperum, Chattis exitiosius fuit, quia | 10 |
| victores diversam aciem Marti ac Mercurio sacravere, quo | |
| voto equi viri, cuncta [victa] occidioni dantur. et minae | |
| quidem hostiles in ipsos vertebant. sed civitas Vbiorum | |
| socia nobis malo improviso adflicta est. nam ignes terra | |
| editi villas arva vicos passim corripiebant ferebanturque in | 15 |
| ipsa conditae nuper coloniae moenia. neque extingui | |
| poterant, non si imbres caderent, non fluvialibus aquis aut | |
| quo alio humore, donec inopia remedii et ira cladis | |
| agrestes quidam eminus saxa iacere, dein resistentibus | |
| flammis propius suggressi ictu fustium aliisque verberibus | 20 |
| ut feras absterrebant: postremo tegmina corpori derepta | |
| iniciunt, quanto magis profana et usu polluta, tanto magis | |
| oppressura ignis. |