Eosdem agros Ampsivarii occupavere, validior gens
|
13.55.1
|
non modo sua copia, sed adiacentium populorum misera-
|
|
tione, quia pulsi a Chaucis et sedis inopes tutum exilium
|
|
orabant. aderatque iis clarus per illas gentis et nobis
|
|
quoque fidus nomine Boiocalus, vinctum se rebellione
|
5
|
Cherusca iussu Arminii referens, mox Tiberio, Germanico
|
|
ducibus stipendia meruisse, et quinquaginta annorum obse-
|
|
quio id quoque adiungere quod gentem suam dicioni
|
|
nostrae subiceret. quo tantam partem campi iacere in
|
|
quam pecora et armenta militum aliquando transmit-
|
10
|
terentur? servarent sane receptus gregibus inter hominum
|
|
famem, modo ne vastitatem et solitudinem mallent quam
|
|
amicos populos. Chamavorum quondam ea arva, mox
|
|
Tubantum et post Vsiporum fuisse. sicuti caelum deis,
|
|
ita terras generi mortalium datas; quaeque vacuae eas
|
15
|
publicas esse. solem inde suspiciens et cetera sidera vocans
|
|
quasi coram interrogabat vellentne contueri inane solum:
|
|
potius mare superfunderent adversus terrarum ereptores.
|
|