| LIBER XIV | |
| Gaio Vipstano <C.> Fonteio consulibus diu meditatum | 14.1.1 |
| scelus non ultra Nero distulit, vetustate imperii coalita | |
| audacia et flagrantior in dies amore Poppaeae, quae sibi | |
| matrimonium et discidium Octaviae incolumi Agrippina | |
| haud sperans crebris criminationibus, aliquando per facetias | 5 |
| incusaret principem et pupillum vocaret, qui iussis alienis | |
| obnoxius non modo imperii sed libertatis etiam indigeret. | |
| cur enim differri nuptias suas? formam scilicet displicere et | |
| triumphalis avos. an fecunditatem et verum animum? timeri | |
| ne uxor saltem iniurias patrum, iram populi adversus super- | 10 |
| biam avaritiamque matris aperiat. quod si nurum Agrippina | |
| non nisi filio infestam ferre posset, redderetur ipsa Othonis | |
| coniugio: ituram quoquo terrarum, ubi audiret potius con- | |
| tumelias imperatoris quam viseret periculis eius immixta. | |
| haec atque talia lacrimis et arte adulterae penetrantia nemo | 15 |
| prohibebat, cupientibus cunctis infringi potentiam matris | |
| et credente nullo usque ad caedem eius duratura filii | |
| odia. |