| Tradit Cluvius ardore retinendae Agrippinam poten- | 14.2.1 |
| tiae eo usque provectam ut medio diei, cum id temporis | |
| Nero per vinum et epulas incalesceret, offerret se saepius | |
| temulento comptam et incesto paratam; iamque lasciva | |
| oscula et praenuntias flagitii blanditias adnotantibus proxi- | 5 |
| mis, Senecam contra muliebris inlecebras subsidium a | |
| femina petivisse, immissamque Acten libertam quae simul | |
| suo periculo et infamia Neronis anxia deferret pervulgatum | |
| esse incestum gloriante matre, nec toleraturos milites pro- | |
| fani principis imperium. Fabius Rusticus non Agrippinae | 10 |
| sed Neroni cupitum id memorat eiusdemque libertae astu | |
| disiectum. sed quae Cluvius eadem ceteri quoque auctores | |
| prodidere, et fama huc inclinat, seu concepit animo tantum | |
| immanitatis Agrippina, seu credibilior novae libidinis medi- | |
| tatio in ea visa est quae puellaribus annis stuprum cum | 15 |
| Lepido spe dominationis admiserat, pari cupidine usque ad | |
| libita Pallantis provoluta et exercita ad omne flagitium | |
| patrui nuptiis. |