| Igitur Nero vitare secretos eius congressus, absce- | 14.3.1 |
| dentem in hortos aut Tusculanum vel Antiatem in agrum | |
| laudare quod otium capesseret. postremo, ubicumque | |
| haberetur, praegravem ratus interficere constituit, hactenus | |
| consultans, veneno an ferro vel qua alia vi. placuitque | 5 |
| primo venenum. sed inter epulas principis si daretur, re- | |
| ferri ad casum non poterat tali iam Britannici exitio; et | |
| ministros temptare arduum videbatur mulieris usu scelerum | |
| adversus insidias intentae; atque ipsa praesumendo remedia | |
| munierat corpus. ferrum et caedes quonam modo occulta- | 10 |
| retur nemo reperiebat; et ne quis illi tanto facinori delectus | |
| iussa sperneret metuebat. obtulit ingenium Anicetus liber- | |
| tus, classi apud Misenum praefectus et pueritiae Neronis | |
| educator ac mutuis odiis Agrippinae invisus. ergo navem | |
| posse componi docet cuius pars ipso in mari per artem | 15 |
| soluta effunderet ignaram: nihil tam capax fortuitorum | |
| quam mare; et si naufragio intercepta sit, quem adeo | |
| iniquum ut sceleri adsignet quod venti et fluctus delique- | |
| rint? additurum principem defunctae templum et aras et | |
| cetera ostentandae pietati. | 20 |