| Placuit sollertia, tempore etiam iuta, quando Quin- | 14.4.1 |
| quatruum festos dies apud Baias frequentabat. illuc matrem | |
| elicit, ferendas parentium iracundias et placandum animum | |
| dictitans quo rumorem reconciliationis efficeret acciperet- | |
| que Agrippina facili feminarum credulitate ad gaudia. | 5 |
| venientem dehinc obvius in litora (nam Antio adventabat) | |
| excepit manu et complexu ducitque Baulos. id villae | |
| nomen est quae promunturium Misenum inter et Baianum | |
| lacum flexo mari adluitur. stabat inter alias navis ornatior, | |
| tamquam id quoque honori matris daretur: quippe sueverat | 10 |
| triremi et classiariorum remigio vehi. ac tum invitata ad | |
| epulas erat ut occultando facinori nox adhiberetur. satis | |
| constitit extitisse proditorem et Agrippinam auditis insidiis, | |
| an crederet ambiguam, gestamine sellae Baias pervectam. | |
| ibi blandimentum sublevavit metum: comiter excepta | 15 |
| superque ipsum conlocata. iam pluribus sermonibus modo | |
| familiaritate iuvenili Nero et rursus adductus, quasi seria | |
| consociaret, tracto in longum convictu, prosequitur abeun- | |
| tem, artius oculis et pectori haerens, sive explenda simu- | |
| latione, seu periturae matris supremus aspectus quamvis | 20 |
| ferum animum retinebat. |