| Noctem sideribus inlustrem et placido mari quietam | 14.5.1 |
| quasi convincendum ad scelus dii praebuere. nec multum | |
| erat progressa navis, duobus e numero familiarium Agrip- | |
| pinam comitantibus, ex quis Crepereius Gallus haud procul | |
| gubernaculis adstabat, Acerronia super pedes cubitantis | 5 |
| reclinis paenitentiam filii et reciperatam matris gratiam per | |
| gaudium memorabat, cum dato signo ruere tectum loci | |
| multo plumbo grave, pressusque Crepereius et statim exani- | |
| matus est: Agrippina et Acerronia eminentibus lecti parie- | |
| tibus ac forte validioribus quam ut oneri cederent protectae | 10 |
| sunt. nec dissolutio navigii sequebatur, turbatis omnibus | |
| et quod plerique ignari etiam conscios impediebant. visum | |
| dehinc remigibus unum in latus inclinare atque ita navem | |
| submergere: sed neque ipsis promptus in rem subitam con- | |
| sensus, et alii contra nitentes dedere facultatem lenioris in | 15 |
| mare iactus. verum Acerronia, imprudentia dum se Agrip- | |
| pinam esse utque subveniretur matri principis clamitat, | |
| contis et remis et quae fors obtulerat navalibus telis con- | |
| ficitur: Agrippina silens eoque minus adgnita (unum tamen | |
| vulnus umero excepit) nando, deinde occursu lenunculorum | 20 |
| Lucrinum in lacum vecta villae suae infertur. |