| Illic reputans ideo se fallacibus litteris accitam et | 14.6.1 |
| honore praecipuo habitam, quodque litus iuxta non ventis | |
| acta, non saxis impulsa navis summa sui parte veluti terrestre | |
| machinamentum concidisset; observans etiam Acerroniae | |
| necem, simul suum vulnus aspiciens, solum insidiarum | 5 |
| remedium esse, si non intellegerentur; misitque libertum | |
| Agerinum qui nuntiaret filio benignitate deum et fortuna | |
| eius evasisse gravem casum; orare ut quamvis periculo | |
| matris exterritus visendi curam differret; sibi ad praesens | |
| quiete opus. atque interim securitate simulata medicamina | 10 |
| vulneri et fomenta corpori adhibet; testamentum Acerroniae | |
| requiri bonaque obsignari iubet, id tantum non per simu- | |
| lationem. |